Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 3
1  Eodem anno apud Romam Catilina incesti accusatus, quod cum Fabia virgine Vestali commisisse arguebatur, Catuli gratia fultus evasit. 2  Lucullus Sinopem expugnaturus obsederat; hanc Seleucus archipirata et Cleochares spado, qui praesidii causa praeerant, expilatam atque incensam reliquerunt. 3  Lucullus miserorum hostium intestina clade permotus celeri occursu inmissum restinxit incendium. ita misera civitas versa vice hostium sociorumque unde defendenda disperdita et unde disperdenda servata est. 4  at vero M. Lucullus, qui Curioni in Macedonia successerat, totam Bessorum gentem bello adpetitam in deditionem recepit. 5  Eodem tempore Metellus Siciliae praetor cum foedissima illa C. Verris praetura Siciliam adflictam invenisset, maxime Pyrganione archipirata nefariis praedis et caedibus dilacerante, qui pulsa classe Romana Syracusanum portum obtinuerat - quem mox navali terrestrique proelio comminutum Sicilia decedere conpulit. 6  praeterea Lucullus transgressus Euphraten et Tigrim, apud Tigranocertam urbem cum Mithridate et Tigrane congressus parvissima suorum manu magnum hostium numerum occidit; nam triginta milia hominum in eo bello caesa referuntur. 7  Tigranes vix centum quinquaginta equitibus comitatus aufugit diademate et tiara ne agnosceretur abiectis. tunc ad Lucullum totius paene orientis supplices venere legati; imminente hieme per Armeniam in Mesopotamiam regressus Nisibin urbem illis tunc locis inclitam expugnavit et cepit.

Zurück